

Liber Job*
Caput 19: Versus 17
Halitum meum exhorruit uxor, etc.Uxor Domini, etc., usque ad quae carnalibus sensibus dedita incarnationis ejus mysterium non agnovit.Et orabam filios uteri.Uterum Dei, consilium ejus debemus accipere; in quo ante saecula per praedestinationem concepti sumus, ut creati per saecula producamur. Oravit ergo filios uteri sui: quia eos quos condidit, incarnatus humiliter rogavit.